Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Mayo de 2012.

Ad patrem

Anglici auctoris Johannis Milton carmen quoddam latinum noveram annum agentis octavum et decimum, quo conjuratio describitur catholica ceu a Satana videlicet facta quinto novembri die anni 1605: aliquanto tumens, versus nihilominus admirabilem reddunt illum ferme puerum tanta atque talia valentem.

Ejusdem polyglotti poetae aliud carmen in anthologia quadam invenio ’ad patrem’ compositum, quod sic incipit:

     Nunc mea Pierios cupiam per pectora fontes
     irriguas torquere vias, totumque per ora
     volvere laxatum gemino de vertice rivum...

Scribit poeta gratias agens patri de doctrina atque educatione:

     Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen
     exiguum meditatur opus,

quod dictum ad benivolentiam videtur parandam non modo quia poema sit humile, sed etiam, ut apparet, cur in dubio sit quod versus pangens patri placeat auctor:

     Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
     quo nihil aethereos ortus, et semina caeli,
     nil magis humanam commendat origine mentem,
     sancta Prometheae retinens vestigia flammae:
     carmen amant superi, tremebundaque Tartara carmen
     ima ciere valet, divosque ligare profundos...

Docemur paulo post ab ipso patre Musas coli solitas:

     Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas
     nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
     munere, mille sonos numeros componis ad aptos,
     milibus et vocem modulis variare canoram
     doctus, Arionii merito sis nominis haeres.

Num polyphoniam ergo pater callebat?  Filii opus si non magnum est, satis apti sunt hexametri (centum paulo plures), quantum scio, aeque solidi atque fluentes, clari, faciles.  Conciliant poetam cuius longum paradisum vix olim potui dente carpere, mihi non minus taediosum quam Nemini Pharsalos (cui etiam in hoc consentio).

Placet etiam deprehendere interdum verbum recens, novissime ingressus in nostro sermonem:

     Austriaci gazas, Peruanaque regna praeoptas.

Forsan aliquando legere Paradisum iterum conabimur...

03/05/2012 22:58 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Hoda ad Fabonium

Ex eadem anthologia cui nuper alludebam carmina perlego electa Percy Bysshe Shelley, quae inter Ode to the West Wind cuius versuum horum

     like the bright hair uplifted from the head
     of some fierce Maenad
...

obtundit me interpretatio:

     como erizada cabellera en llamas
     de algún Maenad terrible...

Quid?  Quidam terribilis Maenas?  An Maenad vir est mihi ignotus?  An Maenades anglicae generis sunt masculini?

Paulo infra aliud portenditur; nam ubi Shelley scripserat

     beside a pumice isle in Baiae’s bay

facit interpres

     de la isla de Baiae en la bahía.

Fugit me cur Baiae appellentur ’Baiae’ neque adhibeatur vocabulum hispanicum ’Bayas’; ceterum ex interpretatione apparet Baias insulam potius esse, quod nisi fallor non ait anglicus poeta.

Hos flores colligo in scrinium condendos ubi declinantis nostrae latinitatis argumenta coacervantur.

Quod minime intelligo hoc est: anthologia fiebat (ita fatetur prologus) ’ex optimis interpretationibus’ --et certe, his mendis omissis, huius carminis versio, quantum judicare possum, apta est--, sed anthologiae collector est homo humanissimus, Latinum et Graecum optime callens, cui non potuit fieri quin in oculum darent menda talia...  Sed, verene bona esse potest interpretatio mendis eius modi foedata?  An aliquid me fugit in ’Maenad’ et ’Baiae’ illis?

05/05/2012 23:01 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Parvum sic et magnum non

Sub hoc titulo commentarios lego quos pictor Georgius Grosz de vita sua scripserit jam senex.  Opus commendabile acuti atque egregii stili.

Ceterum nimis iratus sum de ordinatro et de telephono.  Si qui nequam, nefarii ne dicam, me ludere pergunt, omnino tollam fortasse telephonicam lineam, adeo confectus sum.  Has paginas mittere maxime dolebit.

14/05/2012 22:51 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Siphonarius pyromanus

Rector studiorum, in lyceo ubi docere conor, admodum juvenis est, et fautor earum quas putat libertates aragonensium.  Ipsi, rectoris officio fungenti, cavendum est, exempli gratia, ne pueri apertis fenestris vocibus vexent transeuntes, quod lege vetitum est tanquam peccatum grave.

Casu per transitos obiciens non raro me petit:  ’Heus, tu, qui Latinum calles...’, et aliquod novum ex me quaerit, de arcano quodam verbo persaepe quod sibi aragonense videatur.

Hos majos dies quibus calore repente perimus fenestrae plerumque apertae sunt.  Sed etiam hibernos menses aliquando vox quaedam, ex fenestra lycei, ad me birota adeuntem vocitabat:  ’Indurain, Indurain!’  (Indurain fuit egregius athleta hispanus quinquies victor gallicae circuitionis birotariae.)

Illi festivi clamores non mihi placent, sed plerumque praetereo: birotam in loco relinquo ac lyceum intro despectis fenestris.  Sed aliquid hodie in voce me percutit, et in vocis temperamento, et in verbis ipsis, quae clamabant:  ’¡Eh, venga, adelante, Escartín!’  Oculos ad fenestras attollens quem video?  Rectorem ipsum studiorum, festive e fenestra me ludentem!  O tempora, o mores!

(Si egregius fuit Indurain, birotarius fuit Escartín minus egregius, immo gregarius; ille autem navarrensis fuit vir, hic scilicet heros fuit aragonensis!)

O nescius, quid miraris?  Senex in dies fis.  Mitte querimoniam, rudem posce.

15/05/2012 22:24 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Rosalyn Tureck

Cum dies sit fuscus et pluviosus, domi maneo musicae deditus.  Lunae die in bibliopolio quodam inveni miraculum quoddam inexspectatum: Das Wohltemperierte Klavier omne, utrumque librum, sicut eos luculenter itemque modeste atque modice cecinit Rosalyn Tureck.  Alii plus lucebunt; sub digitis Rosalyn audire videor ipsum Bach fortepiano canentem.

19/05/2012 18:28 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Vernum tempus

20120528173314-12v28-012.jpg

Ver jam adest cum floribus et foliis... cetera.  Cetera, scilicet, quae ver comitantur.  Crines, exempli gratia, quos innumeros ejecit quotidie canis meus, fabrica pilorum factus.  Emi hodie pecten, quo forsan aliquot pilos evellere valeam ante quam totum aedium solum operiatur.  Ille, beatus, felibus atque lignis missilibus intentus, nihil de capillis cogitat.  O fortunati nimium, canum domini, sua si bona norint!

28/05/2012 17:33 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris