Blogia
Thersites

Motu alieno

Benedictus pappa XVI liberam reliquit missam latinam. Sacerdotibus catholicis jam per summum pontificem licet verbis uti Ciceronianis officio fungentibus. Non paucos latine loquentes video laetari, siquidem lingua nostra valde progredi et produci poterit. Cur ergo tu non gaudes, cur hoc frigus te cepit? Nonne in causa esse potest quod homo haud religiosus sis, Thersita?

Adeone factiosus sum? Nam non dubito quin catholicae ecclesiae sit tribuenda vigoris linguae magna pars saeculis praeteritis. Etiam hodie inter amicos qui latino sermone quotidie utuntur permulti reperiuntur catholici, vel christiani, vel illi religioni proximi. Opera Augustini vel Thomae inter exspectatissimas historiae latinae quis negare potest? Ad latinum patrum regredi accideret, optabile ducerem.

Ecclesia autem catholica linguam latinam jam amisisse puto. Vereor ne sit retro via. Interrogati clerici dubitantes respondunt, qui laetari manifestant rudiore et antiquiore sensu videntur. Quoad per hispanica acta diurna et radiophonium perspicere possum, diurnarii catholici frigidi tacent, qui contra religionem vel dexteras partes insectantur gaudium exhibent illorum lefebvrianorum et temporis acti laudatorum. Infeliciter, non bene distinximus hispani religionem et rem publicam. Quod nemini juvat, et latino quidem sermoni minus quam cuilibet. Utrique in hoc conveniunt, latinum sermonem conexum esse cum exaltatione patriae potestatis, damnatione homosexualitatis et mulierum libertatis, ceteris. Forsan errem. Utinam in errore sim hac in causa.

Ceterum lingua latina vel quodcumque vivum se velit in praeteritum respicere non debet. Oculos equidem mallem in futurum dirigere. Et futurum linguae latinae non in usu rituali positum est, opinor. Latinum utensile ad nova, non ad vetera quaerendum est. Ea, puto, causa est frigiditatis meae.

Idem est, dicet aliquis. Num religio quid vetus est? Ignoscas, ita sentio; mihi vetus; tibi sit novum per multa saecula, sis. Et vale felix.

0 comentarios