Blogia
Thersites

Ex abrupto

Ephemeridem aperio sine re ulla de qua scribam: hodie primum hoc accidit, nam diebus proximis, fere omnibus ex illo quo hunc gratum laborem assumpsi, fabula quaedam, liber, notio in mentem jam venerat cum, digitis super claves impositis, commentarius verba accipere incipiebat.  Non tale nunc fit.  Mure pulsavi loculum cui est lemma "scribere novum commentarium" more tantum et usu, ut assuefactus labori, prius quam rem quandam invenirem ut dissererem.

Duplex argumentum, aliud bonum, aliud minus bonum (ut in humanis solet) ex facto excipio.  Bonum habeo morem et usum constituisse, quod erat primordiale propositum huius ephemeridis: huc accedit fiduciam quandam ex quotidiana exercitatione paratam esse, laboris mei primus scopus.  Contra malum hoc video: lectoribus peius opus parare, cum minus praemeditatus fuerim, exque habitu desidiam fortasse nasci, curiositatem saltem minui in menda coercendo.

Illud certissimum est: pavor errandi munuit in dies, si quotidie aliquid scripseris, vel quia nonnunquam aliquid pulchre conceptum inter scripta tua invenisti, vel quia expertus es sine mendis commentarium paene nullum, etsi ter quaterve lectum, edi posse.  Nunc quidem sic opinor, menda persequenda atque coercenda, si potes, sed omnium primum est scribere idque voluptate.  Pravus est magister qui discipulo errata solum indicet, conamina scribendi parvi faciat.

Si inter lectores nonnulli adsunt qui mendorum causa Latine scribere minus audeant, timorem dimittant et in hoc capite vili doceantur tantulum progredi si ad laborem accinctus es.

Valete, amici siqui adestis; si minus, valete etiam

0 comentarios