Blogia
Thersites

Juvenis et pulchra

Bis spectavi fabulam Francisci Ozon cuius titulum supra scripsi.  Forma egregia est, non dicam mimae primoris, sed fabulae totius.  Quam ergo vocent "europaeam cinematographiam" illi qui semper queruntur de cinematographia europaea?  Haec sola fabula tanti est quanti decennium totum pellicullarum americanarum.  Aut casu pelliculae fiunt in America aliae ac istae taediosae, quibus nos farcire conari videntur, quae non quingentae anno quoque, sed una est et semper eadem, semper saltem eandem videre pelliculam videmur, herois scilicet leges despicientis, curruum inter se persequentium, formosissimae mulieris grave aliquid occultantis...

0 comentarios