Rolandus redivivus
Is certo scit. Non quod mihi videatur. Sed ipse dicit: ego certo scio, teneo, ratus sum. Gaudet talia loquens, et tunc erigit paululum mentum, circumspicit petulanter.
Is certo scit. Placet ei historia, vel narratiunculae, melius dicerem, quae homini sunt quasi privatus ager. Est autem sibi historia factorum acervus certorum, minime opiniones hominum. Certo scimus, nam historia monet...
Intus rideas quod ille, certo se scire manifestando, putat validissime confirmasse opinionem suam, inoppugnabilem fecisse. Cave autem rideas manifeste; timeo enim eum levem mystacis tremorem, cum pro cultu occidentali et catholico propugnat et contra haereses tonat et islamicos.
0 comentarios