Blogia
Thersites

In Lunae molis aquariis

In Lunae molis aquariis

Dies horribilis: martis die quoque sex continuas horas mane laborandum est mihi, sed hoc supplicium vesperi addebatur: primum celebrabatur 'consilium scholare' (quod vocant): amoenissima --je plaisante!-- diversorum hominum contio in qua de rebus mille colloquium fit vanum, inane, inutile!  Tres horae ἐς κόρακας conjectae!

O, utilitas, stultum verbum, quid me persequeris?

Hodie non sum homo justus nec prudens, defessus modo atque iratus.

Sed exspecta, malum edam.  Hoc certe mitior fiam...

---

His numeris fidere videntur qui notitias Lunae publice praebent...

0 comentarios