Blogia
Thersites

Infinitus numerus

Scholarum statum et gymnasiorum nostrorum, jam video materiam esse commentariorum fertilem. De vestris gratias ago. Alias etiam fabulas notitiasque ad me tradiderunt per sermones amici. Est sicut suspicabar: historiola nostra vulgatissima est, et plurimae reperiri possunt pejores. De quodam ludo caesaraugustano referebat amica nostra quanta cura essent a magistris examinati pueri mane ingredientes (jam aliquot annis), immo accuratissime professores tenera scrutarentur bracchia collaque, ne per neglegentia eos fugerent livida, vibices vel sugillationes quibus in jus postea rei vocarentur ab inhonestis parentibus. Haec omnia notissima.

De praeside quem Icosinatus noster passus est aliquid placet dicere. Tales homines ad nos mittunt superi ad nostra punienda peccata: homines praepostero judicio et maxime intempestivi, qui laborent cum nihil est agendum, contra quando opera est danda, vacent. Nihil molestius magistro quam punire: non est munus suum; si imponitur poena, labor est et virium magnus sumptus; ecce qua voluptate viderit professor praesidem illum qui, cum severum esse oporteret, blandiusculum se gerit, cum puniendum esset, tempus invenerit ignoscendi. Quem ad finem di nobis dederunt praesides, duces, inspectores, episcopos, si officium et laborem suum non explent, et cuncta agenda sunt nobis?

Praeses ille, nisi fallor, ex turba millionum venit qui volunt esse boni homines, et sunt, sed intempestive.

2 comentarios

Reginaldus -

Multi præficiuntur gymnasiis quibus parum contiguerit ut discipulos bene docerent. Catonibus in scholis opus est nec parentes nec filios nec leges beniuolentiores timentibus. An nimis penes unum?

Nemo Oudeis -

Non omnibus in locis res tam male sese habent: nam erat in Chesapeake urbe, illa in regione Virginiae sita ubi quondam habitabam, quoddam gymnasium a cuius moderatoribus discipuli improbi nullo modo tolerabantur. Discipulos enim contumeliosos oportuit per totam diem scholasticam et in conclavi semoto ad hanc solam rem destinato multas paginas e lexico Anglico manu exscribere, quae poena esset maledicentibus idonea. Quodam tamen die parentes quidam, ipsi tam improbi quam imprudentes, queri coeperunt de poena: discipulos in gymnasio discere debere, non puniri; lexico exscribendo nihil disci; poenam igitur esse iniustam. Quibus auditis gymnasii praesides sapiens paulisper cogitavit ac decrevit se reapse nescire num flagitiosi exscribentes antea quidquam didicissent; se nunc velle certiorem de re fieri; discipulos igitur in futuro primum lexici paginas exscripturos, deinde probationem academicam de paginis exscriptis subituros, et si in probatione caderent, iterum easdem paginas exscripturos donec probationem superare possent. Quae condicio, nisi fallor, usque ad hunc diem manet.