Blogia
Thersites

Birota

Quamquam montem videmus Cajum ut alta stet nive candidum, hanc circa vallem omnia sunt tepida et viridia.  Nunc dies ortus est calidus et vernalis (dum Novoeboraci audimus aspere ningere).  Birotam ergo arripimus nonnuli fortes viri atque aliquot strenuae mulieres.  A, quam placidus vesper!  Tres horas sursum deorsum per calles rusticas, jam vivimus, jam reviviscimus!  Egregium et gratum fuit, sed nunc vobis valedico, nam Thersites, his laboribus nondum assuetus, crudeliter est culum contritus (et accusativo graeco veniam precatur).  Valete.

3 comentarios

Thersites -

Homines acuti et splene jucundo!

Reginaldus -

At si quis diceret "Thersitae culus contritus est", non solum sal Homericum modo dicendi deesset, sed etiam sententia paene trivialis fieret. Recte dixisti te culum contritum esse. Vale.

Nemo Oudeis -

Locutio tua "culum contritum" placet; cras si Neoptem Ciceronemve in scholis legemus, viam ad haec verba usurpanda inveniam; erit mihi ludus inventionis :)