Etiam de erroribus
Relego quod nudius quartus scripsi. Paucos errores dixi, in votis erat dicere ’errores dignos qui publice referantur’. Nam ea menda in quae pueri quotidie incidant, in quae nosmet ipsi minus forsan quotidie incidamus, quid nostra refert depromere? Quis non millies audiit ’passerum’ pro ’passerem’, ’secavi’ pro ’secui’, vel ’multibus’ pro ’multis’?
Quinque sexve abhinc annis gregem latine per rete scribentium intravi: quisquis ibi scriberet, ex parte qualibet totius orbis, pangere solebat aliquot lineas, cursim persaepe. Menda scilicet fiebant nonnulla. Mendorum regulam quandam tum visus sum perspicere; anglici exempli gratia corrumpebant paucorum genera verborum, sed prave aliquando subjunctivo modo utebantur, vel potius uti omittebant; hispanici autem genus certorum tantum verborum corrumpere solebamus, sicut grex vel paries quorum genus nostro sermone immutatum est (verbo enim rete adjectivum femininum non semel nosmet conjunximus, nescio an semper emendarimus). Sermoni cuique sui sunt soloecismi latini.
---
Hoc resumo triduo post. Circunloquiis omissis ad errorem meum recta pergo qui hanc notulam suscitaverat.
Cum jam penitus certus essem atque paratus vivum coram discipulis sermonem adhibere (ita scilicet errorem correcturus priorem in docendo), in novum incido. Nam latine de re qualibet conabar dicere, praeter de latino ipso. Cum de sermone opportunum ducebam aliquid notare vel declinationis vel syntaxis, tunc hispanica usus latinam deponebam linguam. Sic difficilius imprimis erat de iis rebus colloqui quae frequentissimae se magistris et discipulis offerunt.
Cur tam stulte agebam, vel potius cur tam diu de stulte agendo caecus fui?
De hoc persaepe cogitavi. Primum, certe, habitu haeres. Magnae molis est mores mutare, mihi saltem dificillimum fuit vias relinquere notissimas, atque hodie etiam eas libenter percurro cum requiescere necesse est. Consuetudo difficile mutatur.
Deinde, parum grammaticos legeram, et vocabula plerumque ignorabam ad analysin morphologicam adhibenda (et adhuc magna ex parte ignoro). Quod facile refugi obstaculum verbis utendo novis vel, non sine quadam impudentia, Graecis quibus etiam nunc utimur: quod nuper in ’analysi morphologica’ feci.
Sed hanc maxime fuisse causam erroris repperi: quod insciens conabar de morphologia atque syntaxi minime loqui. Cum tot discipulos coram habes qui flocci faciunt... Sed de hac re alibi. Hic etiam error est, puto: pessimis indulgere non modo bonis nocuit, sed ipsi mali nihil proficiunt.
0 comentarios