Annus novus
Imminenti nunc anno scholari nova teneor cogitatione, nonne sit potius, cum ab peritis latinitatis tantum legar et qui plerumque doceant, hanc mihi tam caram amittere consuetudinem quodcumque in buccam venerit garriendi, atque res resecare tractandas deque solis his scribere quae latinum profitentibus utiles esse possint.
Quot haec legant nescio, nec scire cupio; homines bonos spero. Sed maxima eorum pars quos noverim (familiaribus omissis necessariisque qui amicitia plerumque legunt, plus photogrammata inspicientes quam cetera emensi taedia) latinum profitentur sermonem.
Hos numquid docere possum? Nihil certe. Sed cum hi qui latinum doceant etiam futuros doceant docentes, non absonum sit fortasse expertum loqui et paucos errores meos exhibere. Paucos dico quia paucos novi. Utinam cunctos scirem! Sed ignorantissimo cuique satis sit mendorum minimam nosse partem.
Vos enim corrigere me non vultis, nonne? Ita puto, nisi succenseat aliquis... Dixit amicus quidam quem via nuper obtulit: ’Aliquando tua lego, non ibi sunt multa menda...’
Ecce photogramma romanum, ad amicos necessarios familiares... Tiberis, pons, mense januario proximo... Cum Romam ire non possim pede, animo ibo; ita vero.
1 comentario
lectorquilibet -