Nodus
Duos iterum dies ultra Pyrenaeos, amicorum domi Michaelis et Mariae, quos jam paene duobus annis non conveniebamus. Sed ita eorum domum accepti sumus, ut biduo una fuissemus. Amicitiae ex imo corde manantes in hoc quoque experiuntur, quod usum non terit tempus. Paucis, colimur velut reges: in thalamo cogimur requiescere. Ceterum, aedes ruri sunt, ut saepe fit in Francogallia, horto viridissimo circumdatae ubi tres antiquae quercus, o maxima felicitas!, in caelum extollunt cacumina.
Duos annos: nimis temporis! Mathildem, puellam quam noveramus Mathildem, mulierem factam invenimus. Quam longa! Qualis forma! Pudet eodem vetere modo amplecti, osculari. De ea arripienda, in altum tollenda sicut olim, ne per somnium quidem. Sed aliud magis miror quam adauctum corporis: in femina hac desidero motus illos alacres et celeres. Nunc lenta incedit Mathilde, malum capit, subridet, caput vertit nova, mira, suavi gravitate.
Michaeli juvat nodos facere. Mihi placet eum videre: etiam ille placide movetur. His nodis omnes sumus illaqueati.
2 comentarios
Thersites -
jlcg -