Blogia
Thersites

Chirurgus

Heri amicus (eorum qui, ut hispanice dicimus, unius manus digitis numerantur) sub cultello fuit chirurgico. Multis jam diebus moli erat ei collum vertere: ludibrio improbabamus quod nimis rigidus in nos se praeberet. Proxima autem hebdomade risum compescuit dolor atrox. Causas celeriter medici perscrutati sunt, examen denique radiologicum quod per strata fit tubellum monstravit (ultimo veneris die) quod grandius factum medullam comprimeret cetera ciens maleficia. Operari urgebat. Removenda erat vertebra, tumor tollendus, vertebra reponenda, ex cute et osse crurali antea restituta. Mera descriptione horrescebamus.

Chirurgiam spectantibus in nosocomio pessimus fuit mane dies. Quis amico non timeat, maxime etiam optimo quoque? Quid, si saluti tutandae in discrimen venirent motus manuum pedumve? (Amicus noster musicus est, scitissime clavile canit.) Metus autem amicum amittendi nimis atroces aspectus aperiebat, quibus conivere potissimum placuit. Itaque, etsi bonam, renidentem spem inter nos exhiberemus, morem meum scurrilem coercere facile fuit. Uxor ejus, fortis mulier, vultum gerebat placidum, ne desperationem aegroto significaret. Ceterum is, ut solet, animo integro, fortissimo praebuit se.

Sub cultello duas horas fuit: hora undecima et dimidia ingressus est in conclave maximae vigilantiae. Hodie mane, cum bene egisset noctem, in cubiculum redactus est. Cum viderem, stupui. Praeter collare et apposita, praeter fistulas quibus vulnus stillabat in sacculum plasticum, sanissimus videbatur, animo garriebat joviali de quolibet. Etiam caput huc illuc movebat! (Vix credere poteram.) Verâ nunc laetitiâ hesterna repetere poteramus, praecipue cum exitum exspectantes diceret uxor amici, quasi secum reputans:

--A, chirurgia! Haec res vere est utilis, et non litterae latinae vel philosophia!

Audientes risimus. Quid praestabilius quam amicum videre amicis fidelibus stipatum, quid optabilius quam inter amicos esse?

3 comentarios

Thersites -

Gratias ago vobis, amici. Duobus minutis cum amico colloquutus telephonice sum: domum jam redit. Etiam suadent ut via spatietur! Quid melius?

Sandra Ramos -

Gaudeo etiam plurimum, carissime Thersita, tuum amicum bene et incolumen se habere. Certe, aegroto aut in morbum incasuro amico uel consanguineo nihil tristius lamentabiliusque est in uita!

Valete optime tu et amicus omnesque dilecti tui !

Nemo -

Gaudeo quod melius se nunc habet amicus tuus, et quod chirurgi Hispani tam mirifice eum sanaverunt ut minimo temporis spatio peracto potuerit iterum collum caputque movere necnon inter amicos suaves ridere, id quod fertur omnium remediorum esse optimum.