Heureka?
Nescio quomodo nummus hic videbitur, si pulchrior, si maior, si nimis parvus. At modo videatur, satis est mihi, homini cui minime placet tempus terere interrete navigando (ideoque miseros oculos pessumdans consuetos sericae papyri suavitati). Sed nauta rursus factus, navigavi, navigavi, has illas oras visitavi, paginamque denique inveni ubi quicumque eodem morbo laboraret quo ego (scilicet ignorantia) mederi disceret. Didici? Bonusne an malus exitus fuerit mihi, perspiciam cum primum haec verba scribere desinam et iussum premam 'publicandi', id est edendi. Verum est, photographiam tantum ex interreti depromptam inserere consecutus sum, cum photogrammata mea inserere potius contenderem. Hoc ergo nihil puto nisi primum, spero, itineris gradum. Amicis lectoribus, amicabus lectricibus patientissimis imaginem (quae valde placet) describam qualem video, ne ullo careat conamine dicendi commentarius hic, et quia verba in ephemeride condicere debent, opinor, photographemati.
Nummus hic Athenis saeculo aureo illo, nisi fallor, flatus feritus fuit quod sub nomine Periclis novimus. Drachmane, tetradrachma? Nummorum peritus non sum (nec antiquorum nec saeculi nostri). Sed in nummi facie noctuam video Athenae, Athenarum deae, atque post avem videri potest ramus olivae (arboris scilitet ipsius deae) lunaque decrescens, Athenarum et pacis noctisque symbola. Omnia huius imaginis placent mihi: et felix essem si hic typis Graecis scribere possem litteras AQE (AQENAI scilicet primordia) quae in dextro imaginis leguntur.
Romanus sum, sed quis Romanus esse potest qui Graeciam, Graecum omne, non amet? Sed non quia Romanus, non quia Graecus, non quia antiquorum vel animalium amans hanc imaginem selegi, sed hoc: quia perfecta mihi videtur. Ars minime progreditur. Imagines pulcherrimae quolibet saeculo, quovis cultu inveniuntur.
3 comentarios
Pastrix -
ATHE cum epsilon pro ATHÊ cum êta, ut oportebat ?
Nemo -
Clara et acuta est tua imago photographica!
Ludovicus -
Perfecta est imago tua.
Vere, ut canebat poeta quidam:
"Uma Grécia secreta dorme em cada coração,
na noite que precede a inevitável manhã"
Vale.
Ludovicus