Blogia
Thersites

Peppe

Peppe

Hic est amicorum minimus natu: praenomen ei Peppe indiderunt parentes, canaria Alicia et suetus Sven, ne non quid simul habeat saporis hispani et scandinavi. Haec novi amici placent nobis: quod est homo inquietus sine molestia.  Quod oculi ei curiosi sunt.  Deinde quod simul ignotos non respuit, nam in gremio Thersitae multa loquentis (et sine auxilio personae) securus jacuit.  Etiam quod magis rideat quam ploret.  Postremo, quod nonnunquam, o felicitas, requievit.

1 comentario

Sandra Ramos -

Thersitae nouus amicus pulcherrimus est.
Vetus prouerbium uerba complectitur haec: "Nemo non formosus filius matri", quibus uerbis adderem "Filio nihil formosius parentibus modernis praesertim dormiente".
Matri meae, patienti matronae, sex liberi fuerunt (quinque feminae et unus uir), mihi duo sunt, femina et uir (quam difficilius est adhuc hodie matrem esse laborantem!). Quanti meae filiae erunt?