Benevolae I
Cuncto jam mihi soli potitus tempore, lectionem finio fabulae Johannis Littell cuius supra videte titulum. Librum commendaverat (et commodaverat) Francisca lutetiana, de qua paucis diebus loquebar. Amica autem nostra legerat curiositate adducta, cum de opere hoc longe disputatum esset. Quamquam nihil de ea disputatione audivi, nunc dicam ego quae placuerint.
Hoc in primis: fabulam bonis lectoribus dignam habeo. Satis vigoris, satis elegantiae verborum, satis inventionum, satis historicae doctrinae. Auctor litteras non plane ignorat classicas, quod rarius in dies fit. (Titulus, nisi fallor, ad Eumenides alludit.)
Utrumque initio, et usque ad mediam fere fabulam, maxime placuit: alterum, quod ille ’ego’ narratorius (qui Germaniam delineat nationalsocialistam) germanus sit superstes, non germanus quilibet, sed germanus plane conscius illorum scelerum; sed idem non monstrum horribile est, non inmanis fera cruoris avida (en alterum plausibile), at homo quasi vulgaris vel, potius quam vulgaris, vir egregio cultu praeditus.
Etenim certior sum factus nihil de Germania nazistica (aut de multis aliis rerum gestarum) intellecturum qui id tantum ad beluas et vesanos pertinere, nequaquam ad cives communes. Contra illam Europam (rene vera credimus fuisse solam Germaniam?) cives communes, nimis a! communes fecere. Fuerunt certe, ut in bello, deni ex centenis vesani qui liberius agerent; vesanus certe fuit Adolfus ille et ceteri tales; sed major gestorum pars opus fuit hominis communis.
Spem huius notionis explicandae dant fabulae prolegomena, quibus persona prima ’iterum pateat’, ait, ’negare non conor fuisse me conscium huius illiusve; reus sum, vosque innocentes, sophos! Sed utique ii homines esse deberetis qui agnoscerent se fortasse facturos quod ipse fecerim. Minore fortasse diligentia, minore etiam fortasse desperatione, veruntamen utcumque. Rem certam opinor habendam, ab historia moderna demonstratam, quemvis hominem, vel ferme quemvis, certis datis condicionibus, agere secundum jussa; et, ignoscite mihi, sed minimum discrimen aditis futuros vos exceptionem; equidem non fui’.
[Longior factus, cras finiam, spero. Valete]
0 comentarios