Blogia
Thersites

Benevolae II

Illam autem spem (explicandi quo modo ex communibus viris nazistica nasci possit belua) paulatim amittit lector fabulae Johannis Littell.  Jam initio doctus est lector nazistam nostrum homosexualem fuisse (quod nondum anomalum vel pravum est; minus autem vulgare); idem deinde matrem odisse; vitiavisse sororem...  Quorsum imus?  Non ita, non ita.  Fabula sensim esse desinit, fabula historica fit (quod mihi quidem minoris est); fabula historica non spernenda, sed alia inter tales.

In finem appropinquans cur Thomas tam facetus homo fuerit lector intellexit: Maximilianum monstrum horribile fuisse finis ipse docet.  Et quod pejus est, hic Maximilianus, cum illo collatus quem per octingentas paginas didicimus, vix stat: ruit persona.  Difficile est hanc fabulam cum egregia illa Basili Grosman, aliquot mensibus lecta, non comparare.  Sed comparationem amittamus.

Finis ergo mirum in modum lectorem decipit.  Hunc tandem ad finem tot paginae?  Hoc erat quod auctori dicendum erat, nazistas inmanes beluas fuisse?  In errorem non esse nos adducendos quia musicen amet, philosophice alteque disserat, honeste plerumque in necessarios se gerat?  Hoc decipit.  Aut hoc, contra intellegendum: hominem quamvis communem humanumque doctumque, posse per bellum, per sanguinem, inter scelera versatum, in monstrum exire?  Decipit.  Notio vulgaris utraque.

Sed fabula, iterum dico, digna est.  Omnia (quod siam) argumenta vel somnia quae illam vesaniam faverunt hinc illinc, vel in sermonibus vel in narratione, legere possumus: animus vindictae post pactum parisinum, ethnica phantasmata de germanica majestate, darwinismus male concoctus, odium in communistas judaeos miserabiles; cetera.  Crudelitas etiam et progressus in orientem, genocidia in Polonia, in Caucaso.  Campi trucidationis.  Convivia nazistarum hominum, vita berolinensi sub his partibus.  Progressus russicus in Berolinum.  Collapsus.  Auctor laborem grandem suscepit et perfecit.

Et consilium auctoris primum, ut opinor, optimum denique est: illa omnia crudelia, vesana, stulta, ejus hominis voce narrare cui omnia, nisi in fine, commoda, opportuna, temptata, non aliena fuerunt.  Patibulum cruciatusque ex officina delineare.

0 comentarios