Parva mea rosa
Antiquam discipulam nuper conveniebam quacum heri domi comedebamus. Philologiae classicae studet fere ultimo cursu in universitate hispanica quadam... De disciplina et professoribus callide et hilare narrat: illam comediam juvat audire, nam semper illi fuit hoc leporis, imitatis vocibus, quasi mutatis modis, expressam: hujus adrogantiam, alterius pervicaciam ('feministam' ut aiunt), illius imperitiam: magistri, sicut medici, materiem pinguem praebemus satirae. Nonnullum jucundum accidens refert de pugna inter docentes, acrem et apertam, per transitus (quoddam simile multis annis audieram in Universitate Complutensi relatum de X et Y, notissimis professoribus Linguae Graecae, qui uterque de altero sonoras injurias pronuntiabat quasi non adesset inimicus: mos est, ut videtur, deplorabilis in hispanicis universitatibus studiorum).
"Sed quid in futurum paras, quid deinde ages?" Vultus puellae obscuratur. Quamquam in studiis pergere vellet, aditus in universitatem clausi plerumque sunt: januae minimae, stipendia fere nulla, nimia subjectio... Forsitan cursum magistralem ineat, alium forsitan paedagogicae disciplinae superet, scilicet ut profestrix fiat in gymnasiis... Certo nihil scit.
Nullo modo contentam perspicio, immo studiis quadamtenus deceptam. Verumtamen paucissimi discipuli, digitis unius manus numerandi, hunc cursum finierant. Plures professores quam studentes, nonne hoc erat optandum? Ita vero, sed non omnes eodem sunt flatu atque studio docendi, saepe nimium de ipsorum labilitate curantes, propriam scientiam et majestatem prae discipulis demonstrare nimium gestientes... "Cum in universitatem ingrederer, hoc credebam fore, ut cunctis disciplinis pari alacritate actura satis essem, multa essem profectura... Quid sciebam? Putabam me quattuor vel quinque annis Ciceronem vel Tacitum fluenter lecturam esse. Nunc contra..."
Parva mea rosa, etsi multis cum cacchinnis, tristiculum me reliquit.
3 comentarios
Didacus -
Gratias tibi ago, Sandra. Valeas semper, magister.
Thersites -
Sandra Ramos -
Spero ex imo corde fore ut tua parua rosa secundis auris uescatur et floreat pulcherrima.