Blogia
Thersites

Juveni vernae suae

Juveni vernae suae

Haec lapis funebris videri potest Mediolani in aedibus quas Rationis vocant, id est in vetere sede administrandae urbis.  Sic legebam:  "Gaius Atilius Quinti filius Secundus, sibi et Valeriae Publii libertae Crocin(ae?), uxori suae, et juveni vernae suae, vixit annos X".  Num uxor atque verna sunt eadem mulier, vel potius puella?  Vae miserae!  Partu mortua est.

2 comentarios

Thersites -

Plane consentio. De nomine possessoris jam dubitabam, cum Attilii (saltem quos Hispanicos novi) per duo 't' scribantur. De verna ambigi posse credebam cum et desit nomen et juvenis appelletur; sed certe 'liberta Publi' et 'verna' minime consentanea videntur. Recte habes.

Nombre -

Verna forsitan C.Atilii (Catilii?) ancilla fuerit potius quam et sua uxor et alterius liberta (quae non videatur posse "verna" vocari), atque hac lapide tres homines memorentur: (1) C. Atilius (aut Catilius?) Secundus, (2) Valeria Crocin(a), et (3) ancilla nullius nominis, quae inter familiam est numerata.