Blogia
Thersites

Solarium latinum

Solarium latinum

Notandum duodevicesimo saeculo Brigantione, vel Brigantio, in pulchro oppido Italiae Galliaeque finitimo, vixisse pictorem quendam horologia sollertem componendi, cuius non pauca nec parva opera servantur in aedium parietibus.  Vias perambulans acclinis Brigantionis nonnulla solaria mecum adduxi per photographemata.  Inter quae videte quam latinissimum hoc, cujus vix aliquam invenias partem non sententiis verbisque coopertam latinis, ex illo tristiculo 'Vita fugit sicut umbra' usque ad elegans distichon quod praecipua est sententia:

     Haec cum sole fugax Themidis Martisque labores
          et venale forum dirigit umbra simul.

Namque in oppidi foro situm est horologium.  Brigantionis mores videntur finxisse et pictor hic, et architecti militares.

0 comentarios