Caelum
Jovis die Caesaraugustam iter autocineto facienti caelum insolitum mihi visum est, totum aeque caeruleum, clarius juxta montes, obscurius supra, sed nubibus consparsum candidissimis atque parvis quae spatiis aequis distributae sensum non vulgarem inducebant inmensae magnitudinis atmospherae. Illius memini quod Hauser vel nescio quis diceret, studia perspectiva pictorum Della Francesca vel Ucello satis congrua fuisse societati mercatorum quibus praecipua fuerit ars computandi mercium pondera vel volumina. Potis est. Non aliter superiore jovis die nubes aerea volumina ita regulariter occupabant ut illusionem perspectivam facerent et metiri posses, vel tibi ipsi valere videreris, inmania caelorum spatia. Constiti, exii e curru. Tunc casu vehebar per avia et deserta loca. Illusio major etiam foris erat. Prodigiosum mihi visum est illud. Photogramma excipere haud valere non deploravi: nullum photogramma eundem induxisset sensum.
Multa bona mihi acciderunt illo die. Hoc visum est mihi facilius narratu.
Aliud photogramma segovianum. Valete.
3 comentarios
Robertus Italicus -
Ex Neapoli oriundus nunc Mediolani vivo.
Thersites -
Robertus Italicus -
Miram caeli descriptionem nobis praebuisti sine photogrammatis auxilio