Sudatio
Semina hodie sevi quorum nomina ignoro. Quomodo dicam quod puer vocabam 'cacagüeses' vel 'manises', postea cognovi 'cacahuete' vulgo appellari? Haec sevi curiositate adductus, nam fructum aiunt in humum se ipsum deglutire, quod nunquam vidi. Nec etiam scio quid nominis tribuam herbae illi quam hispani, pulchro arabico nomine nisi fallor, 'albahaca' vocamus, itali 'basilico'; in manuali botanico aiunt Linnaeum 'Ocimum basilicum' vocasse (et 'arachim' vocat 'mani'). Ocimum ergo basilicum etiam sevi. Cetera mihi faciliora: feniculum, ciceres, allia.
Jam videtis nihil insudare velle me latino. Satis in horto sudavi. Valete.
3 comentarios
Thersites -
I. P. Murgensis -
I. P. Murgensis -
In 'Lexicon auxiliare Hispanicus-Latinus ad hodiernum linguae Latinae usum' inveni hoc:
albahaca: ocimum, i (n)
maní: arachi, idis (f)
Quidem auctor scientificae nomenclaturae innisus est ad nomen vulgarem inveniendum, neque autem methodum bonam esse puto, nomina enim vulgaria scientificis longe dissimilia sunt.
Lexicon obtineri gratis potest hic: http://www.juan23.edu.ar/latin/
Vale quam optime.