Blogia
Thersites

O sole mio

O sole mio

Die Jovis querebatur Francisca de perpetue nubilo caelo, egoque audacter serenum promiseram finem hebdomadis: nunc vere propheta possum vocari, nam totos hos duos dies ne mica quidem nubis vel caliginis visa est hac in regione. Dies tandem apricos! Et nos, sicut cochleae ad pluviam, ita apricantes prorepimus ad solem, membra tendimus velut ex alto expergefacti somno, oscitantes in vias reperiri nos sinimus et a vicinis consalutari.

Etiam machinae huic, qua minime utebar ultimo mense, aliquot concessi horas, multaque inspexi atque legi bloga litterasque latinistarum. O quam pinguis proventus scriptorum latino sermone! Crescit in dies latina lingua in reti universali. De quo vere gaudeo, quamquam plura esse legenda incipiunt quam quae legere quotidie valeam.

Aegrum suspicor me clam fuisse ineunte februario, nam nescio quid tristitiae sine causa me detinebat. Nihil autem fuit febris, nihil dolorum vel passionis alicuius, lassitudo tantum atque pigritia. Ceterum nunc vere bene mihi videor egisse cum hanc inciperem ephemeridem, nam certus sum his praeteritis diebus, nisi quid pudoris prae lectoribus amicisque me compulisset, ne lineam quidem latinam pangere temptassem. En comica res, quem pessime loquendi non ceperit verecundia, pudeat optimum tacere.

In imagine, mons noster, inter luminis vapores.

2 comentarios

Thersites -

Legam, scribam, loquar, tuo parebo consilio, amice!

Nemo Oudeis -

Nullum remedium aegritudinis, nullum medicamentum salubrius, quam Latine legere, scribere, loqui! Quibus de rebus si recte habeo, spero te crebrius saepius plura mox scripturum, quo certior sis fore ut semper bona valitudine fruaris!