Blogia
Thersites

Anyon

Amica Azucena ex me petit interpretationem antiqui documenti in quo (hoc dicit) prima mentio est facta ejus vici, quem hodie hispani appellamus Añón, sub montem Cajum situm.  Placet haec facilis labor, ipsi judicate:

'In nomine domini nostri Jesu Christi: ego Michael dei gratia tirasonensis episcopus, cum consilio clericorum meorum, dono et concedo domui pauperum, scilicet Hospitali de Jerusalem, et R. Gombaldi qui est ibi per manum priorum ipsius Hospitalis, ecclesiam quae est in villa Anyon, quam ipsi hospitales populant, ut habeant ecclesiam illam liberam et ingenuam nunc et semper, et ipsi mittant ibi clericum per manus eorum, qui fideliter nobis respondeat de parte omnium decimarum et de omni jure episcopali.  Et hoc donativum sicut supra diximus stabile sit et firmum omni tempore, ita quod nemo episcopus post mortem meam, sive ecclesiastica seu laica persona aliqua, nullo modo valeat immutare.  Facta carta ista mense januario, decimo sexto kalendas februarii, anno dominicae incarnationis millesimo centessimo quadragessimo, era millessima centessima septuagessima octava.  Signum + Michaelis episcopi, magistri Giraldi, archidiaconi Bertrandi, A. sacristae. Visores et auditores omnes fere clerici tirasonensis ecclesiae, die et anno quo supra.  Locus sigilli'.

Facile, nonne?  Ubi legitur 'tirasonensis' lege 'turiassonensis' vel 'turiasonensis'; 'populant' sibi vult 'habitant'.  Anno incarnationis aliquot mensibus ante computum vulgare coepit; 'era' autem vocata 'hispanica' numeratur ab anno XXXVIII ante Christo nato, cum Augustus (qui nondum Augustus tunc erat) provincias Hispanicas dictus est ordinare.

Etiam hodie ecclesia haec, quae sibi nomen dat catholicae, maximam habet potentiam, et agris et aedibus, in hac regione.  Ecclesiam illam, de qua res agitur ('templum' intelligere oportet), non exstat hodie, nam quod nunc templum visitare possumus aliquot post saecula erectum est.  Quid de Hospitale dicamus?  Ubi sunt equites illi?

4 comentarios

Thersites -

De Hospitale atque Templo jam jlcg noster dixit; equidem illos 'ordines', siquidem extent magistratibus vestibusque, plerumque vacuos manes existimo, ab illo anno praecipue (1797 nisi fallor) quo Napoleo Melitam insulam ceperit.

Hospitalibus clericum puto seligendum ex verbis 'per manus eorum'. De ceteris alta est ignorantia mea. Opinor equites plerumque haud sub dicione episcoporum fuisse. Adefonsus I rex Aragonensium ex testamento regnum omne equitibus Hospitalibus et Templi et canonicis Sancti Sepulcri commiserat: mortuo rege (anno 1134) nequaquam respectum est testamentum, et frater Adefonsi monasterio diadema sustituit.

De decimis, et de nummis fenoreque omne genus noli ex me quaerere, bone Nemo.

Nemo Oudeis -

Recte habes, jlcg, et mendum pravissimum feci hac in confusione. Etiam mendum stultius feci cum "Philippe" pro "Philippo" scriberem.

jlcg -

Illi equites ubique sunt, Romae, Vindobonae, Americae et Equites Melitenses vocati. Nemo confundit eos cum Commilitonibus Christi Templique Solomonici qui a Clemente V aboliti sunt.

Nemo Oudeis -

Modo hodie nostris in scholis confabulari coepimus de monachis Cluniacensibus, qui primi "liberi" et regibus et episcopis fuerunt. Qua de causa hac de charta Hospitalium plura volo discere: si erat illis selegendus qui "episcopo respondeat...de omni iure episcopali," utrum hospitales erant sub episcopi dicione an sui iuris? Quotam partem omnium decimarum putabat episcopus se ex illis accepturum? (nam saepe legitur 'tertia pars omnium decimarum' vel 'quarta pars.') An nullam?

At si vis rogare ubi sint equites illi, Clementem huius nominis quintum debes rogare, quippe qui episcopus Romanus quodammodo (Philippe adiuvante) donativum satis, ut apparet, valuerit immutare!