Blogia
Thersites

Aestus

Ardemus. Has horas vespertinas quibus mundus jam coctus est, etiam album ordinatrale calorem effundere videtur. Quam aliter mane! Hodie quinta hora experrectus sum, et ad rurales vias, meo more, cursum exii: nondum albescebat tunc caelum, et in occidentem cadebat jam triangulum aestivum (id est, Vega vel alpha Lyrae, Deneb vel Cauda Cycni, et Altair vel Cor Aquilae, haec ultima vix oculis exposita), dum ex oriente caelo surgebant Orionis humeri, in alto lucentes gloriose Capella, Aldebaran, Pleiades. Domum regrediebar hora crepusculari, quam frigidula, quam nova, nascenti die! Alii noctu vivent, mihi quidem alacerrimae sunt horae primae diurnae.

Decima hora cum filia majore in silva eramus, ibi canistris armati ubi heri magnum vacciniorum proventum inveneramus: cras erit dulcissimum garimatium. Etiam tum spiritum ducere poteramus.

Nunc autem, quam gravis suffocatio!

Cras proficiscetur filia. (Minor jam quarto die abiit.) Forsitan ego quoque aufugiam, in Pyrenaeos aut aliquo longe ab infernis. Abero ergo quattuor vel quinque dies.  Semper valete.

2 comentarios

Thersites -

Gratias ago, amice. Aere etiam tu frigidulo fruere!

I. P. Murgensis -

Regressum tuum impatiens exspecto, dilecte scriptor, nam omnia tua magno cum gaudio lego quamquam nunc commentaria mittere non soleo (paucum enim otium concedit negotium).

In praesentis T. Livium lego ac valde ex eo et linguam Latinam et historiam disco.

Num hoc Nero infernorum aestu gauderet? Equidem me, proxima hebdomade quoque ex incommodo calore australi in montes aufugiam T. Livio comite.

Gaude in frigidulis Pyrenaeis!