Virus
Eheu, nescio quod virus vel morbus interretialis in ordinatrum meum fecerit impetum; forsitan nec virus sit nec bacterium, sed homunculus quidam protervus vel lascivus pygmaeus quo ingresso hanc in machinam dubito quin hunc vel minimum commentarium absolvere valeam.
En symptoma: index aut sagittula quae quo murem amoveas indicat, semper adhuc immobilis et clemens (nisi quo conferrem ego arrepto mure), tranquillitatem solitam misit et coepit palpitare, micare, huc illuc ultro moveri absque ratione et praeter domini voluntatem, postremo ad dextrum marginem se abscondit recusans prosilire. Nudius tertius hunc vituperabilem morem sibi assumpsit. Initio eo magis vesane exsultabat index quo plus ego murem agitarem: quod reperiens in furiosam impotentiam redigebar. Paulatim postea intellexi murem potius aliquanto relinquendum (un homunculus scilicet ille remotum me haberet) ut quaedam consequi possem.
Quoniam pax in praesentia est, addam photographema in monasterio Paulari (forsan melius Paludari?) captum. Nilhil est nisi tritum pavimentum, sed placuit. Valete, amicae atque amici.
2 comentarios
Thersites -
Ceterum ignoscas, quaeso, mihi non respondenti, sed hodie tantum lego quae scripseris in proximo commentario. Recte habes. Est aliquid simile principio Heisenbergensi: qui aspicit, inmutat. Si ad manum est panis, surrident; si armatus es machina photographica, rigent. Ita res se habet!
Nemo -