Vicinitas
Ecce florentissimum vicinitatis anilis. Cum hi dies ardentissimo sint aestu, hae duae populares meae, Pilar et Felisa, sedent ad vesperum in limine aedium, ubi aliquanto frigidior est aer, de omni re scibili colloquentes. Simul musca non transit ulla nostrum per vicum quae duabus amicabus ne sit in aspectu atque, hoc tantum suspicor, etiam in ore. Felisa (albo capillo) nata est nonaginta sex annos. Multo junior, Pilar (flava adhuc sicut Menelaus) annos nata est tantum octo et octoginta. Ambae viduae, solae vivunt, saepe ab cognatis visitatae ac curatae, et joviale fruuntur humore. Nihil magis ex iis me juvat quam quotidiana salutatio, numquam non surridens. Eheu mos est his amicabus, cum venia petitur imagini demendae, dorsum erigere rigidiore gestu et vultum severissimum machinae photographicae praebere. Valete.
2 comentarios
Nemo -
Nemo -