Blogia
Thersites

Flumen

Flumen

Comedimus, bibimus, risimus.  Nisi Anna, sororis filia septem et viginti annos nata, nobiscum adfuisset, nullus minus vetus fuisset dimidio saeculo (ego scilicet in primis, qui natus sim nondum inito millessimo anno antequam Christus ille nasceretur).

Matrem admiror, cui octoginta et duo anni nullum risum ademerunt.  Omnibus fratribus una, sicut pueri egimus, malevoli sed candidi.

Cum domum redirem viam interruptam comperi, autocinetis duobus confractis, atque aliud iter petendum fuit.  Doceor hodie in altero autocinetorum fuisse bonam amicam, quae nunc in nosocomio est, mandibula tantum fracta, cum dies ultimus ferme erat obeundus.  Ex caedibus, minima.

Novum photogramma.  Miravete, domus municipalis.  Formosa est.

4 comentarios

Keraunos -

Pagina Johanni Caroli mihi placet sed ego "poco a poco" tantum linguam hispanicam scio et non multum intellegere in ea possum.

Thersites -

Ita vero, et maxime, Keraune! Quamquam dubito quin quaestionem tuam satis intellexerim.

Gratias ago, Johanne Carole. Paginam tuam inspexi; sed hos sermones modernos vix intelligo :). Vale pancratice.

Juan Carlos -

Haec pagina interretialis est satis lepida. Mihi placet valde! Potes videre paginam meam:
http://araclasicas.blogspot.com

Keraunos -

Domus ea mihi domorum antiquorum similem videtur. Sunt-ne in Aragonia nunc domi illas formas habentes?