Blogia
Thersites

Felices vobis sint hi natales dies

Felices vobis sint hi natales dies

Antequam Caesaraugustam abeo familiam conveniens (ut mos est celtiberis, multisque aliis nisi fallor) amicis cunctis, qui lineas has interdum legitis, felicitatem modestam exopto et ominor his natalibus diebus, et utinam vobis nobisque annus insequens MMIX non peior sit, immo melior et faustior.

Quinque gradus dicuntur descendisse infra glaciem. Brrr! En stagnum, quam bene ornatum gelu!

2 comentarios

Thersites -

Salutem vestram maxima voluptate accipio, optime Didace, carissima Beatrix. Etiam bona vobis quam maxima exopto. Felix faustusque sit nobis omnibus hic adveniens annus!

Didacus -

Felices festos dies tibi quoque, magister.
Opto hos dies optima symposia tibi et his qui legitis sapienter blogum cari amici.
Scribo paucum, quia non habeo tempus et non scio ita latinam linguam ut vos, sed lego fere cotidie. Autem, volo annum MMIX meliorem esse nobis indigentibus et omnibus vobis qui putatis magis in saturnalis quam in natalis diebus.
Consalutamus, Thersita, soror, ego et qui magni te aestimamus.