Blogia
Thersites

Quod antiqui stulti erant

Quod antiqui stulti erant

Caelum vidi nigerrimum multo mane, sideribus splendidum, quamquam lunae tenuissima facies ab orientali regione jam jam surgeret. Haec aeris pelluciditas frigido est tribuenda. Ursa Major ales facta erat et supra caput volitabat.

De caelo placuit garrire in prandio, ubi gymnasii collegae convenimus, inter nos scilicet gratulaturi quod tres ultra menses sospites simus. Alia re aliam trahente, inter agnos et mulleos, omnibus jam bene potatis rubro Dionisi sanguine, in illa denique sermo incidit, quae antiqui de mundi structura novissent. Coram me juvenis quidam, nescio quid doctus (doctorque certe) nomine technologico, surrisit ad superiorem sententiam: ’Qui potest ita esse --ait ille-- si omnibus notum est graecos planum aestimare mundum?’ Graecos, sic, omnino. ’Nonnullos graecos ita sensisse verum est --respondi--, at non omnes eadem sentiunt; immo pauci graeci in illa manere sententia dicuntur nostro saeculo’.

Quod professores multa ignoremus nihil mirum habet. Plura nescimus etiam ex illa minima mundi parte nobis paulo plus nota. Enimvero aliquot annis ex physico quodam caelum audivi esse caeruleum quia lucem acciperet a mari reflexam. Olim quae me biologiam docebat id parum verisimile docuit, hippopotami nomen sibi velle ’sub flumine’ (quasi hippos idem esset ac hypo). Et, si memini, aliquid simile sibi accidisse narrat Edmundus Webb in lepido opere quod de siderum nominibus composuisset.

Quid ergo mirandum, si ille de graecis ita aestimasset? Hoc mirandum erat mihi: quod sex vel septem cum essemus in sermone, cuncti illi consenserunt. Vae mihi! Quam stulti sumus antiqui!

[In imagine, pons quo in vicum aditur Miravete.]

0 comentarios