Blogia
Thersites

De siderum nominibus

De siderum nominibus

Cum memor nuper fierem lepidi libelli Edmundi Webb c.t. ’De siderum nominibus’ (cujus exemplar habeo editionis mexicanae ’Fundi Culturae Oeconomicae’), hos segnes, tranquillos dies brumales opus relego. Lectio placida est, vobisque, si stellas contemplari placet, ultro commendo.

Hoc est nostri auctoris consilium: se simplicem siderum contemplatorem de sideribus simpliciter loqui. Multa enim de stellis loquutus est astronomus quisque (vel astrologus, si plus ciceroniane vis exquirere verba), pauca contra humilis contemplator (quem hic ’consideratorem’ oportunissime apellaremus). Sed nomina stellis non astronomi priores vel praecipue, sed contemplatores indiderunt. Et, cum de nominibus disserendum sit, huic contemplatori potius credendum quam astrologo, quem vulgo putant stellas saepissime considerare, cum raro fiat hodie nisi per lentes.

Ergo si verum est quod jam Keplerus indicaret, agricolas nautasque primos fuisse astrologos, hoc magis verum est, quod ante considerata sunt sidera ab homine communi, quam caelum in regiones ab sapienti divideretur, ante stellarum splendidissima quaeque mortales delectavit quam figura caelestis a quodam pingeretur, ante illa stella nuncupata est quam nemini mens venerit caelum in signa figurasque impertiendi.

Haec omnia sana atque verisimilia. Sed longus factus sum; plura cras exsequar.

Ceterum in pagina quinta et trigesima placuit invenire locum qui nuper in memoriam venit. Ibi enim narrat dominus Webb se novisse professorem litterarum classicarum qui ’credere non posset me serio loqui nec per jocum hoc affirmare, quod graeci scirent atque docuerint terram sphaericam esse’. A, professores, barbarum genus!

[Aliud photogramma addo Miravete oppidi aragonensis. Valete.]

0 comentarios