Auris deminutio
Casu vel fato? Duo incidunt una, hodie mane quod professorem novi hanc urbem cum discipulis visentem, et Thersiten, ut aiebat, desiderantem; vesperi quod hoc ineuntem blogum cara Sandrae vox accipit atque monet. Veniebam enim quidquid foret ad scribendum paratus, quando desinere nunquam constituerim; nunc potiore causa perficiam. Et aliquid abhinc, duas saltem vel tres lineas, quotidie scribere conabor, quamquam fatuae sint flaccidaeque videantur.
Hodie dicam de ultimo libro quem clausi. David Lodge scripserat. Nomen... ’Audientes fortuna juvat’ vel aliquid simile (’Deaf sentence’ ipsius lingua). Nonnulla hujus auctoris legeram semper laeti et acuti nasi: fabulas de collegiis et professoribus et symposiis, faciles et jucundas. Nimis hos menses peragraveram per bella universa et campos concentrationis (Klemperer, Reck, Haffner, Levi, Constante...), opus igitur erat mihi levatione aliqua, qualem affere solent scripta Lodge. Non aliud est hoc de surdis: cum durae sint aures auctoris, durabit ergo pennam in surditate. Caecitas tragica est, surditas comica, ait auctor noster. Certe comica, sub oculis Lodge: ’in colloquiis meis, verbum quod maxime auditur hoc est: quid?’. Risi quidem, sed, casu vel fato?, circa finem fabulae prima persona Cracoviam adit et campos visit Auschwitz et Birkenau...
0 comentarios