Bragantia
Cum Bragantiae fui, aliquot abhinc menses, fontem publicum vidi cuius historiam nosse placeret. Distichon brevissime narrat quod ad fontem pertinet:
Purpureos fontes odium reseravit ado[...];
nunc in crystallos hic tibi vertit amor.
Expensis publicis, anno domini MDCCXLVI.
Extremum hexametri verbum male legitur: 'adovum' videtur, sed quid sibi vult? Supplendum est 'adortum' vel quid simile. Quam arcanum epigramma! Cur 'purpureos'? Cruor certe allusus est. Quae rebellio, qui tumultus cruorem liberavit? Num aliquis ex lectoribus vel lectricibus historiam illam novit?
Bragantiam adamavi: visa est urbs alto somnio quieta, nigris muris cincta super abyssum magis Arcadicum quam terribile. Intra moenia, circum feudale castellum et candidum templum et domum communalem, aedes modicae cum singulis hortis olitoriis vel florigeris mediocritatem auream demissa voce canunt.
4 comentarios
Thomas Gehring -
Quam eleganter Bragantiam descripsisti! Inveni verba tua in reti, cum sensum versuum Purpureos fontes... quaererem. Nihil inveni nisi alium testem eiusdem carminis probantem lectionem adoxum. Ad improvisum mihi subrepsit, hoc esse Graecum a-dox-um, Latine in-fidel-ium. Musulmani ergo arguuntur esse odiosi et causa cruoris fusi, Christiani autem laudantur propter amorem et opera ad publicum commodum idonea.
Accipe quaeso benevolens, quod scripsi, argumentum pluris aestimans quam formam!
Ut scias, qui sim: Thomas Gehring, septuaginta quattuor annos natus, natione Helvetica.
Vale!
Ludovicus -
Valete
jlcg -
Pastrix -
Vale