Blogia
Thersites

Sancta Caecilia

Dies musices: vivat!  Cito abeo, quia puellae pulchrum concentum offerunt sanctae virgini dicatum quae Bach, Haendel, Haydn, Mozart, Beethoven et tot alios necessarios homines nobis servavit.  Cum nescio an plura verba postea addere possim, vale dico vobis, amici qui me tulistis.  Pi ro piiiiiiii........  pa ra pa ra paaaaaaaaaaa................  Optime et musicaliter semper valetote!

2 comentarios

Thersites episcopus -

Idem ac tu sentiebam, Ludovice. Quod ad alectoris, noli turbare. Flecte genua. Praesto? Ego te absolvo a peccatis tuis. En, jam venatum abire potes.

Ludovicus -

Ave, frater mi.

Quottidie avidissime ephemeridem tuam (sicut Pastricis) legere pergo et, nisi quod ad venationis peccatum meum pertinet, sentio nos multas communes res habere.

Vale semper, AMICE.