Blogia
Thersites

Fabula Troili Cressidaeque

Multi poetae praeter Homerum Ovidiumque, aiebam, de me senserunt.  Alludam hodie ad quem magnum inter maximos habeo, Anglicum poetam qui fabulas immortales nobis reliquit omnibus notissimas: Hamletus, Lear Rex, Mercator Venetus, Somnium noctis aestivae...  Ille Guglielmus Shakespeare (vel Sexbird, quomodo eius nomen viventis scripsit aliquis) finxit fabulam vere insolentem qua rursus narravit bellum illum quod incunabula sunt litteris europaeis: en denuo Priamus, en Achilles, Agamemnon, Hector, Cassandra...  Fabula inscripta est 'Troilus et Cressida'.

Troilum vidi ab Achille mortuum: ultimus Priami Hecubaeque filius fuit.  Sed quae erat Cressida?  Equidem numquam novi.  Eam puto inventam a quodam auctore medioevali, at certior factus non sum.  In fabula oloris Aufonensis Cressida filia est Calchantis vatis, qui nec Achivus nec Graecus est, sed Trojanus, et patriam tradit propterea quod eam perituram praesentit.  Troilus Cressidam adamat, Pandaro monente et conscio puellae consanguineo, sed, primo thalamo nuper confecto, puella ad patrem (qui apud Graecos jam versatur) redacta est, ubi fidem Troili conculcat Diomedique se totam dat, dum furit primus amator.

Cur de fabula dicam?  Haec est causa: in illa Thersites partis non parvas et vere scurriles ago.  Heroes Graeci depicti sunt quasi plebei et homines nequam, fatui, ambitiosi, stulti.  Ad deteriorem conspectum exercitus Achivi haud parum Thersitae verba contribuunt.  Fatuus enim Ajacis in fabula sum, ac inter alia dico, Shakespeare auctore, nihil aliud esse bellum Trojanum quam pugnam de scorto et cornuto (id est marito deludificato).

Paucis, numquam Ajaci servii.  Sed aliquid simillimum me de bello Trojano dixisse infitiari nequeo.

0 comentarios