Interrete
Quam mira res, Interrete! Quo nunc utimur, tu ephemeridem legens, ego scribens. Quid admirabilissimum in eo inveniam, dicturus sum. Non enim celeritas colloquendi, etsi mira est certe et pluribus artibus renovata: eadem autem celeritas erat telephono, radiophono, televisui. Non facultas ipsa colloquendi, quae alia jam media obtulerant antea. Non multifarii nuntii, notitiae, notiones quas habet ac in ictu oculi suppeditat, cum sine dubio valde admirabile sit: nihil enim eorum deest bibliothecis actisque diurnis. Quod magis magisque in dies in interreti admiror hoc est: ampla et commoda loca praebet omnibus liberrima et aequabilissima, eadem musices amantibus ac pedifolli devotis atque vesanis sermonis Latini; eadem vulgo municipali quam gregi selecto cuilibet.
Nescio num jam intellixeris: ego in electorum gregi me adscribo plus quam inter plurimos et vulgares. Sic magni me facio, et consolor me de lectoribus inertibus qui commentarios nunquam rescribunt. Intellexti nunc, lector piger?
Non, non, ne irascere, lector amabilis: ludo, jocor, cavillor. Desipio tantum (ut spero) in loco.
0 comentarios