Blogia
Thersites

Legendi voluptas vel labor

In Neminis verbis non possum quin rideam: tam vera sunt quam jucunda.  Ad dictum meum (aliud est puerum, aliud senem legere) Neminis dictum addendum: aliud est ultro, aliud jussu legere alterius.  Sed de invite legendo disserere nequeo, cum (dum scribebam aperiebatur res) numquam coactus legere memini, quoad praeteritum tempus complecti valeo.

Omitto certe quasdam scholares disciplinas, quarum lectionem vix tolerare potui, in quibus nunc quae ’geographia humana’ appellabatur venit in mentem: taeduit me semper illorum, quae minime humana mihi viderentur, multitudinis caprarum in Appennino, quot milia doliorum sulphati ferrici suppeditasset Caledonia, qualis esset aetatum pyramis civitatibus saeculi decimi et noni.  Si minus expertus sum, certe per alios comperi inanitatem coercendi ad lectionem: quot discipulos cognovi qui oderant, cum legissent coacti, gemmas illas litterarum, Celestina vel Quijote!

Aliud nunc recordor, tempus quo durum officium fungebar scripta corrigendi in domo quadam editrice, cum adsuetudine dandi oculos ad menda omnis ferme legendi voluptas in tempus adempta est.

Sed ad aetatem lectoris redeo.  Ex illa incredibili casuum summa (quibus Nemini uno commixti sanguine omnes Angli viderentur) ne unum quidem stupui puer: ad fortunas personarum attentus, ex naso trahebar quacumque auctori placeret.  Contra, cum, aetate multo provectiore, legerem Les Misérables Victoris Hugo, vix tolerare potui fasciculum coitionum quae sunt fabulae fundamentum.

---

Hactenus scripseram.  Hos dies ex altero genu laboravi.  Hodie non salio, sed melius est mihi.

0 comentarios