Blogia
Thersites

David Copperfield

Sicut dapem quam juxta nos gustat conviva, ita libros appetimus quos amicus legit.  Cum hoc anno bis centenario duae simul amicae fabulas legant Caroli Dickens, vacuum nanctus spatium inter alias lectiones, ex altera rogavi commodaret vitam David Copperfield post multos annos relegendam.  Hanc enim, nec non alias dickensianas fabulas legeram --omnes dicerem, vel certe omnes quae in manus tunc incidissent-- admodum puer tredecim quindecimve annorum.

Sed cum in manibus habuerim hanc novam interpretationem fabulae, in plus quam mille et centum paginas productam, certior sum factus non integram fabulam tunc legisse nos, sed epitomen quandam.  Nam liber ille (ubi nunc sit?  Eum hodie videre videor quasi nuper in loculum deposuissem) non erat tam onustus --ducentae erant illi paginae--, tegimento duro, cum camisia polychroma in qua depictus erat parvus David veste dilaniata et capillis vento sparsis, atque, post puerum, anus rigida et sicca tanquam hastile scoparum, amita scilicet Betsie Trotwood, cujus severus vultus tenerum recondebat cor...  In camisia etiam nuntiabatur: ’cum ducentis et quinquaginta imaginibus’; nam legere poteras librum vel per litteras communes vel per nubeculata quae inveniebas in quinta quoque pagina.

Quae mirabilis potentia est cerebro puerili!  Omnes personas hodie recolo quasi affines atque necessarios: fidelem Peggotty, bellum Steerforth, miseram Aemiliam (credo me non satis tunc intellexisse cur tam misera esset), pisculentum Heep...  Senex contra dum fabulam novam lego vix teneo memoria personarum nomina...

Etiam memineram non paucorum illius libelli locorum.  In primis frigidorum verborum crudelis Murdstone ad finem tertii capituli:  ¡Repórtate, Clara!  (Hoc verbum --reportarse--, quo usus ille est interpres, insolens nunc est, saltem in Hispania --per rete invenio Anglice verbum adhibuisse Dickens control--, tum visum est mihi acrimoniae cumulus.)  Verba teneo quoque taciti aurigae: Barkis quiere (Barkis is willin’).  Et semper, semper ratus sum nautas plerumque mori minuente aestu...

1 comentario

Nemo Oudeis -

Nos pueri a magistris coacti sumus fabulas legere Britannicas et undevicesimo saeculo scriptas, ut Caroli Nimis-Dicentis "Olivarius Tortus" (aut "torquendus?" nos certe torquebamur!) et Carolettae Brontae "Iohanna Eyre," inter pessimos omnium saeculorum libros numerandum. Queror nunc, et questus sum eo tempore, quod vix credibiles videbantur tales fabulae. Nam Olivarius ille adiuvatur a "Monachis," cuius verum nomen erat Eduardus Leeford et qui—mirum in modum—fabula fere peracta monstratur Olivario esse frater, quod usque per totum librum Olivarius nesciebat. Etiam peior erat illa fabula Iohannae Eyre, in qua Iohanna, domo et cibis carens et periculo diro sollicitata, adiuvatur ab hominibus sibi ignotis qui—mirum in modum—non solum sunt consobrinae vel cognatae cuiusdam generis, sed etiam quasi magicam epistolam habent qua Iohanna certior fit magnum patrimonium sibi esse destinatum. Ex his libris (necnon a magistris ineptis) didici parum nisi hoc: Britannos, ut qui parvam incolerent insulam, omnes esse consanguineos nec posse ante longe ambulare quam ex inopinato obviam venirent cognatis ignotis; periculosum igitur Britannis nuptias petere, qui Thebano more numquam pro certo scirent sponsam non esse sororem secretam vel amitam abditam vel amissam materteram vel matrem diu perditam—vel omnes simul.