Blogia
Thersites

Vivissimus latinus

Ut omnibus quibus cordi est vivum latinum, etiam mihi juvat veterem interdum comoediam petere legendam, ut illud recolligam 'opsecro, pol, sodes, ei mihi'. Fabula heri adeo viva erat, ut e paginis prosilire crederem in sessorium veterem paedagogum Lydum, cujus querimoniis coram aspicere viderer collegam quendam temporis acti laudatorem:

   Sed tu, qui pro tam corrupto dicis causam filio,
   eademne erat haec disciplina tibi, quom tu adulescens eras?
   Nego tibi hoc annis viginti fuisse primis copiae
   digitum longe a paedagogo pedem ut efferres aedibus:
   ante solem exorientem nisi in palaestram veneras,
   gymnasi praefecto haud mediocris poenas penderes.
   Id quoi optigerat, hoc etiam ad malum accersebatur malum:
   et discipulus et magister perhibebantur improbi...
   cum librum legeres, si unam peccavisses syllabam,
   fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium...

'Alii, Lyde, nunc sunt mores' cum responsum sit:

   Id equidem ego certo scio.
   Nam olim populi prius honorem capiebat suffragio
   quam magistro desinebat esse dicto oboediens;
   at nunc, priu' quam septuennis est, si attingas eum manu,
   extemplo puer paedagogo tabula disrumpit caput.
   Cum patrem adeas postulatum, puero sic dicit pater:
   'Noster esto, dum te poteris defensare iniuria.'
   Provocatur paedagogus: 'Eho senex minimi preti,
   ne attigas puerum istac causa, quando fecit strenue'.

Mirabile. Illa LOGSE, duo saecula ante detersas Pilati manus. Hic commentarius, qui pro me scripsit ille generosus Plautus (Bacchides II 420 ss), omnibus dico laudatoribus temporis acti, et illis magistris et paedagogis qui minime laudant praeterita, sed quorum capita disrupta sint tabulis carorum discipulorum.

 

0 comentarios