Blogia
Thersites

Novata

Vae mihi, tres quattuorve dies quibus vultum verti... omnia mutata sunt.

Novos habemus hispani gubernatores; plures autem gubernatrices: hoc placet.

(Cur placeat nolite sciscitare: ita est, sic satis. Res aesthetica forsan...)

Administra exercituum jubendorum gravida est: ventrem male cincta canere jussit. Hoc etiam placet.

Stulti rati se Vasconiam in libertatem vindicaturos, pyrobolis pergunt minitari: taedet.

Tota Hispania pluit: juvat.

Feles in hortum intravit, prohibendum fuit. Piget, pudetque, sed jam antea plantae a similibus feris dissolutae sunt.

Caram, veterem amicam conveni (olim cui soli passer usque pipiaret), memoriis consolati sumus. Abiisse paenituit (me opinor plus quam illam).

Georgius Frutex ac Benedictus sextus et decimus mandatum sequentur, ut se diligant invicem: o pietas!

Itali denuo latronem illum perpeti malunt: foetet.

Machina haec operari iterum vult. O Fortuna, imperatrix mundi!

0 comentarios