Blogia
Thersites

Tranquillitas

Tranquillitas

Ad imaginem decurro, ita ut agere soleo cum tempore vel siccitate premor; quaelibet potiora quam diu tacere. Ceterum aliquot jam diebus hoc photogramma feceram, et blogo apponere conatus eram frustra (tunc enim per ’Blogia’, id est, juvenes qui has ephemerides sustinent, quaedam mutabantur).

Eram in parvo vico montium Vicorum, non longe a Bilbili, nomine Tobed. (Egregium templum mudexar --hispanice ’mudéjar’-- illi vico est; de hoc alio die.) Sed hunc canem, nec aliud, maxime miratus sum: severus, serenus, tempus decurrere atque praeterire viatores aspiciebat solida animi tranquillitate. Puerum qui ad ludum allicere eum fatigabat, respexit placide, caput inclinavit, etiam blande surridere visus est; denique ad quietem revertit, oculis clausis, quasi diceret: non loco cedam.

Majestas cani Velazquensis erat.  Cujus tranquillitati invideo.

1 comentario

jlcg -

Pulchrum templum Tobed habuisse insciebam, plane ignorabam vicus Tobed esset. blogium tuum movit me ad Interretem scrutari et inveni plura huius templi photogrammata quae subtile opus latericium monstrant.