Caelestis Eichenseer
Hoc mense nisi fallor periit Caelestis Eichenseer, tribus et octoginta annis abhinc natus in Bavaria, cultor inter primos ejus latinitatis quam vivam appellant: utrum alia coli possit, me ipsum interrogo. At, fateri debeo, multos per annos equidem credidi latinum coli posse nulla quotidiana exarata linea, quod hodie mihi plane absurdum videtur: plerisque qui docemus item accidisse suspicor. Sed interdum hinc illinc varias quaerabam vias latino fruendo et fruitione docendo: quibus Caelestem non obvium fieri difficile plane erat. Per libros et commentarios periodicos velut Palaestra Latina et alios, ille vir multos nostri saeculi docuit ex longinquo.
Mortis notitiam attulit rete. Eadem ad me pervenit hic nexus, aditus ad verba Caelestis (et Terenti Tunberg):
http://www.youtube.com/watch?v=XIVgpKGUavI
Cum mortem acceperim, librum quaesivi Caelestis, qui liber (ferme certus eram, quamvis nomen ejus mente amisissem) domi erat. Frustra. Hodie autem mane, cum convalescens nubeculatam Titini relegerem 'De sigaris pharaonis', in nomen interpretis incidi: 'in Latinum convertit Caelestis Eichenseer, auxiliantibus Gaio Licoppe et Francisca Deraedt Bruxellensibus et Sigride Albert Saravipontana'. Lectio voluptas fuit, ceteris etiam attentior, amicis tributus honos, praesertim Caelesti.
2 comentarios
Thersites -
Pastrix -
Sit ei terra levis !