Blogia
Thersites

Fabula medica

Morbo correptum levi sed maxime inopportuno consolatur me lectio fabulae Niels Klim, a Ludovico Holberg norvego jucundissime exaratae. Gratias Xaverio meo ago toto corde quod nexum hunc ad me miserit nunc vere opportunissimum:

http://www2.kb.dk/elib/lit//dan/holberg/klim/

Hanc fabulam ergo vobis commendo quibus cordi fuerint historiolae Swift vel Cyrani, hoc nostrae addito commodo, quod latine primum edita fuit latinamque legere possumus. Valete.

2 comentarios

Thersites -

Utinam sit tibi Holberg tam jucundus quantum mihi fuerit paucis abhinc diebus. Multos jam annos non legeram has paradoxas 'moralités', tam caras illi saeculo quod vocare possumus Francogallum.

Icosinatus -

Ludovici Holberg nomen non ignorabam sed non agitabam in mente opus suum legere. Impulsus curiositate, aliquid de ea re indagavi. Affectus sum admiratione cum hunc librum, facillime, pretio parvo in francogallo conversum inveni.

Nunc quid agam? Legamne translationem an fabulam latine scriptam? Credo translationem mihi magno auxilio fore.

Vale.