Epistulae Russicae
Amicorum animi ebulliunt ex historia (quae fabula videtur indagatoria) Russici Litvinenki polonio venenati. Saecula Ivanis Terribilis regrediuntur, aiebat hodie Jacobus (quod credo aliquando me scripsisse, saltem putasse). Amicae Nataliae verba memorabam ego, quibus jam decem vel duodecim annos abhinc librum mihi legendum commendabat Russica poetrix: "Ad patriam meam intelligendam opus est legere Epistulas ex Russia Astolphi Custinis. Effigiem materculae Russiae adeo veram Custine e vivo depinxit, ut zar Nicolaus I statim interdiceret, non modo ut interpretaretur liber ille, non modo ut ederetur, sed ne pagina quidem legeretur ab ullo. Quod talem scilicet legendi cupiditatem excitavit inter moscovitas et peterburgenses ut clandestinae editiones usque per manus traditae iterarentur. Octoginta annos post editum opus, libere denique legi potuit aliquot mensibus sub Russica Eversione. Sed celeriter in peius mutatum regimen, mutato etiam consilio Epistulae Custinis ad cloacas regressae sunt, et octoginta rursus annos editione clandestina (Russice samizdat) circumactae sunt. Hodie denuo libere legi possunt, per quot annos nescio".
Infortunium Russiae Natalia praesensisse videtur. Equidem librum Custinis quaesivi, sed excerpta tantum inveni; legi autem magno delectamento. Astolphi pater, aristocrata, decollatus periit sub Francogalla Rerum Eversione. Puer educatus a culta matre (cui amicissimus fuit Chateaubriand) crescit in odio ad democratas; iter Russicum in primis subiit Astolphus ad nationem visendam quae prisco splendore Regimen Antiquum colebat. Deceptum Custinem epistulae demonstrant.
Caecam potentiam tyranni, contemptum humanae vitae genialem, ut videtur, in Russia, annotavit Custine. Cuius librum suspicor tertium interdictum.
0 comentarios