Festi dies
Hodie, id est, die hodierno simili, sed sex et viginti annos abhinc, populus Hispanus suffragio firmavit Constitutionem adhuc nostrae nationi vigentem. Viget certe, sed quot disceptationes de reformando, quot disputationes inter interpretes! Sed res politicas nunc arceo. Hic Mercuri dies, cum idem nomen habeat quam illo anni 1978, festus est, et nullus Hispanus laborat (praeter nonnulli armati, autocinetorum velociorum persecutores, medici vigiles et alii tales). Et si tam pauci laborant, cur ego laborare velim? Politicam ergo arceo.
Ne cogitando quidem nimium laborabo. Quod in buccam venerit prodam. Hic ergo est dies quoque natalis Helenae, quam 'Constitutam' amici solemus appellari: semper illi festus est natalis dies. Quam fortunata! Optimus sit tibi dies, Helena!
Annus est temporis anulus: nobis quod semel, bis, ter ad se regrediatur placet. Hodie est hodie, sed est quoque ille dies, et ille, et ille... Quid aiebat Mircea Eliade de tempore cyclico? Age, nihil refert, festo non laborem. Exstat autem superstitio. Equidem calendarii superstitiosum mene infitiabor? Non possumus! Quotannis ipse natalem diem celebro quasi primos vagitus infans daturus essem! Jam quinquagies vagio! Quam pulcher puellus!
Superstitio est, et tenax. Vaticanus bene fructus est ea, diei cuique suum sanctum tribuens (vel plures!). Quo melius sibi superstitione hac fruantur, instituta mundialia nunc singulis diebus tribuere volunt aliae res, nunc laicae: Dies Feminae Laboratricis, Dies Mundialis Sine Autocinetis. Quam hilare! Hoc jam pridem mihi feci (superstitiosum me confessus sum); sed, Thersitae morem gerens, non modo hilaria, tristia quoque diei cuique tribui. Novistis hodie non solum Constitutionem ratam, Helenam natam, multos egregios homines natos esse, sed multos quoque scelestos natos, multa crimina comississe, innocentes cruciatos, bella coepisse, mulieres temeratas, pueros... Bona tantum memorare volumus, sed historia omnia continet, et bona et mala et sublimia et horrenda.
Hodie, exempli gratia (id est, ante diem viii Idus Decembres, vel sexto Decembris si malitis), sed anno 1979, primo anniversario Constitutionis ratae, Erik cognomine 'Belga' furatus est e monasterio Rotae Isabenae plurima magnifica opera, quae inter pulcherrimam 'sellulam Sancti Raimundi', medioevale opus ex buxo elegantissime caelatum. Minima ex sellula frusta manent, quia stultus eam divisit ut facilius venderet. Jam e carcere exit Erik, sed illius stolidi saepe memini qui tam pulchrum opus destruxit: aliquid pulchrum in mundo erat, quod jam non est.
Age, Thersita, festum est, noli laborare.
0 comentarios