Loquimini, amicae, amici, jucundum est!
Rectissime ut solet Pastrix notat litteras Romanas antiquas felibus egere. Ipsum nomen 'feles felis' non modo 'catus' vel 'cattus' significat, sed (ut Graecum 'galée') alias carnivoras easdemque parvas feras indicat, intellige putorium (grave scilicet olente), mustelam, martem et cetera. Equidem nesciebam (et nescio) utrum felium voci sit vocabulum proprium annon, vel nomen vocis, ut 'latratus', vel vocis imitatio vel onomatopoeia sicut 'bau bau!' (si novistis vos, amici qui has gerras legitis, mementote docere me inscientem!). Qua de causa vocem illam 'mau mau' commentario superiori finxi, extemplo excogitatam.
Res me monet (quotidie res me monuit) pauperrimam esse notionem meam Latini sermonis. Patienter autem ignorantiam fero, tanto laetior quanto posse quotidie scribere nunquam putaveram. Claudicans interdum, aliquando cadens, iter denique facio. Et ignorantia magna est, sed non crescit: immo paulatim decrescere sentio. Et, quamquam litteras antiguas legere nunquam taedium mihi attulit, necessitas exprimendi novam legendi cupidinem mihi afflat. Ergo hortor hortaborque milies, amici, ut loqui audeatis, scribere audeatis, cum expertus eam voluptatem sim qualem non crediderim, vobisque talem majoremque optem.
De legendi cupidine quam novam sentio, ad opera scientifica vertit hodie inter alia: quam nunc aveo lecturam librorum Linnaei, Galilei et ceterorum qui linguam Latinam ditissimam fecerunt! Martem enim (nomen parvae ferae quo supra, nescio an perperam, utebar: indicare enim volebam animal quod 'marta' Hispani, 'martre' Galli vocamus) nunquam in Cicerone nec in Caesare inveni: vocabulum tantum est (quantum sciam) recentiorum biologorum vel zoologorum. Latinum ergo hi ditaverunt, quis dubitare potest? Mihi autem linguam Ciceronis non nimis deturpare satis est.
2 comentarios
Thersites -
jlcg -