Ave atque vale, pater
Pater mortuus est. Heri vesperum cor eius defatigatum pausam fecit. Homo fuit virtutum domesticarum, suos amans, a suis amatus. Senes amici, dum conveniebant, laetitiam, affabilitatem memorabant. Etiam mane, cathetere in cor eius ingrediente, poemata recitabat chirurgis. Mors fuit, ut vita, quieta et verecunda. Basium ultimum potui dare. Me videns dixit subridens: 'En vir inclitus!' Verba patris jam non audiam.
2 comentarios
Thersites -
Ludovicus -
Ludovicus