Blogia
Thersites

Semina rerum

Hominum naturae mira est condicio, per quam semper visa sit suppeditare, generatione quaque, ingeniorum varietatem omnem.  Si ergo manum hominum satis magnam sumis, difficile erit in ea non hunc tardum, illum callidum, istum mitem, illam cupidam, alium cerebrosum, alium crudelem, aliam jocosam, et sic de ceteris, semper aliquem invenire suae quemque peculiaris condicionis, ut vix charactere quodam egere putes.  Sibi in hoc haud dissimilis atque rerum natura, quae semina animantium plantarumque spargere copiosissime videtur, minimam persaepe partem sperans esse vitalem, nulloque genere parcens quasi timeret ne ipse quidem character deesset qui superstes esset futurus.

Bello civile Hispano quod in tyrannidem exiit 'generalissimi', fere omnino exstinctae sunt partes republicanae, factiones scilicet communistae socialistae aliaeque quae rem publicam sustinuissent, sed etiam homines quique regimini democratico faventes, quos inter paene magistrorum artificum sapientium omne genus, aut occisi aut interdicti aut exterriti saltem a tam crudele victore quam ignaro.  Annos post quadraginta, ne unum quidem invenires inter juvenes qui partes in Hispania politicas quascumque palam agerent qui tyrannidi illi faverent, omnes in factiones communistas socialistas republicanas ingressi libertatemque palam proclamantes ante milites et praetorianos qui sine auctoritate aut fiducia agerent sed solo officio eodemque tristi.

Exemplum sumpsi quod bene notum habeo, sed passim historia exempla talia suppeditat.  Nonnumquam ex me ipso quaesivi num juvenibus temporis huius tyrannis quaedam proderit, ut libertatem doctrinamque plus ament, ea sibi magis cordi esset.  Barbara sententia certe: desipere in loco.

1 comentario

Ludovicus -

Ave, optime Thersites.

Certus sum te multos numerare lectores praeter meipsum. Perge, quaeso, diarium tuum pulcherrimum scribere.

Vale.
Ludovicus