Ex caverna
Natura, etsi vacua plerumque (equidem in hoc fido physicis) mire plena sensibus apparet, adeo ut numquam ad omnia eius haurienda satis oculorum, aurium, narium intentionem adhibere videamur: et non de universo loquor, sed de pariete tantum contra quem quiescendi gratia sellam applicuimus. Parietem videmus, sed non videmus. Lucem forsan videmus, colorem obliti; vel colorem lucemque percipimus, materiem ignoramus (quam cito recognovit faber noster caementarius); da, quaeso, nos et colorem et lucem et formam et materiem satis perspexisse, superficiem olfecisse, tetigisse: si quis ex nobis quaerat quot animalia vidimus, quot herbas, quales super eum delineabantur umbrae, eorum rerum rationem omnium reddere erimus impotentes. Unum, duo, tria, viginti apiscimur, milia dimisimus. Non sunt defectus sensuum, sed inopia intentionis et rerum plenitudo.
Quintum jam vel sextum annum, circum Turiassonem spatiabamur, cum odorem sentimus suavissimum et acutum, ab arbusto quodam exhalatum: flores eius erant parvi, sparsi, tamquam folia, argentino tomento. Interrogatus ab amica quodnam ei arbusculo nomen foret, vulgaris ignorantiam agnovi. At sis (inquam) Latinum bene novi. Risit ea vocabulum audiens sesquipedale, quasi fictum a me. Sed vera dico, questus sum, Elaeagnus angustifolius a botanicis nuncupatus est. Ridendo ergo, ut accidere solet, arbusculi nomen illa memoriae mandavit, quod nomen recitare gaudebat quoties fratres arbusculi vel ruri vel urbe inveniebamus. "Sed mundus plenus est (ait aliquando) Elaeagnorum angustifoliorum!"
Mundus plenus est, sed plethoram non videmus. Quod amicae accidit memineram jam mihi accidisse tempore quo plantis studere incipiebam. Aestatem agebamus in litore Asturiano (Julia vix annum primum complerat), tempusque triveram herbas delineando, eorum nomina quaerendo, novas inveniendo (Olegi Polunini optimo auxilio). Illas nunc habeo inter antiquas amicitias: Picris echioides, Centranthus ruber, Crithmum maritimum (vel 'petroselinum marinum'); Smilax aspera, pulcherrima foliorum; vel illa quae in solario vigebat, humilis floribus: Parietaria officinalis. Ut stupui, domum regressus, hortum meum inveniens plenum illius parietariae ad cuius notionem quaerendam in Asturias iter feci! Intelligentiam esse actionem, non passionem, quisque facile invenit; psicopaedagogi autem post centesimum tantum vel ducentesimum congressum internationalem.
Gratias omnibus ago qui legunt, sed praesertim Ludovico meo amabilissimo. Hoc quotidianum pensum mihi placet; vobis autem non displicere, ingens voluptas est.
0 comentarios