Blogia
Thersites

Rivipullensis frons

Rivipullensis frons

Amica ad litora me vocat:  Veni sodes quomodo et quando velis, ait, nemo est praeter filium, aedes vacuae sunt, tibi totae, quidquid volueris facies (hominem misanthropum jam me novit).  Tam magnificum donum dubito utrum accipiam, cum mare mihi...  Sed hoc argumentum me movet:  Quo anno postremum Barcinone fuisti?  Tam pulchram urbem, tam lautis bibliopoliis, nonne juvabit visere?  Nonne volebas, jam pridem, Catalauniam septentrionalem revisere?  Iter denique paro tripertitum: primum agros catalaunos emetiar, deinde Barcinone fruar dimidium diem, si pote, requiescam postremo inter undas, vel potius siccus, apud salum.  Per hoc anni tempus litus vacuum esse dicitur.

Alias fortasse de itinere plura memorem.  Quam lauta facies et comis est Catalauniae toti!  At imprimis pulchra mihi videtur regio Gerundensis.  Est oppidum Olot in valle tota viridanti simillima Latio, nam multi in ea vulcani sunt paene adhuc tepidi (ultimus, dicunt, saeviebat centum et quindecim abhinc saeculis): nunc velut calyces sunt ingentes silvis coronati.

Ecce autem quod monstrare volebam: haec frons aedium ante quam constiti Rivipulli grato stupore (est quoque parvum oppidum, circum monasterium benedictinum percelebre, ex antiquissimis Hispaniae).  Legitisne photogrammate alfabetum graecum, Menandri et Platonis praenomina egregia?  Arcanum ornamenti detegit lapis quo discit viator illas aedes fuisse natales Josephi Alsina Clota, philologus (1926-1993).

De Alsina plura per rete quaesii: nulla inveni, etiam (mirabile dictu) in vicipaedia catalauna, doctissima plerumque.  Multa memoranda fecit Alsina, sed in hoc ante omnes fuit mihi gratus: quod interpretatus est, non sine lepore, Lucianum Samosatensem.  Deinde, ejus interpretatio Thucydidis paene sola est, mea sententia, quae digna lectu sit hispanico sermone.

0 comentarios