Blogia
Thersites

Exitus

Ad stellas exeo.  Duodecim discipulorum hac nocte accurrere sese magno gaudio mane polliciti sunt.  Nona hora, qua conveniebatur, quattuor aderant.  Bene est.

Nox non fuit frigida, sed caligine multa.  Vix videre licebat stellas maximo lumine.  Sed tandem inspicere potuimus Orionem, Taurum cum Pleiade, Arietem, magnum Pegasi quadrum, Cassiopeiam, Cygnum.  Ad septemtriones nubes erant: nihil Ursarum, nihil Draconis.

Sex, septem annis noctu cum discipulis non exibam.  Jucundum.

2 comentarios

Thersites -

Ita vero, si male non memini aegre videntur sidera a barcinonensi regione. Contra Pyrenaei praesto sunt, nonne? Valeas, Auguste (si agnomine uti licet).

augustbecker -

Bene dicis, Thersite, in vico Sancti Cucufati habito, ubi propter lumina humanorum lumina stellarum vix videre possum.